Rediit autem Abraham ad convallem Mambre, et mortua est Sara cum esset centum viginti et septem annorum, et sepulta est in Hebron in spelunca duplici, quam emit Abraham quadringentis siclis argenti ab Ephron, supplicantibus pro eo Hethaeis, id est populo terrae. Erat autem spelunca duplex, rupes naturaliter, vel artificialiter duas speluncas habens, quam emit Abraham in sepulturam generi suo. In superiori sepeliebantur viri, in inferiori mulieres. Tamen Adam, et Eva jam ibidem sepulti erant. Nec peccavit Abraham emendo, nec ille vendendo, sicut nec hodie, qui emeret agrum, ut faceret coemeterium, nisi forte quia sepulti erant ibi protoplasti. Hieronymus tamen dicit Ephron reprehendendum, et ideo nomen ejus mutatum pro Ephron Ephran.